HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XI: De primo ingressu ad Pharaonem

#Exod. IV#Exod. V

Abiit itaque Moyses solus, tenens virgam intravitque Aaron, Domino jubente, desertum Sinai; et occurrit Moysi in monte Dei; dixitque Moyses verba Domini, et signa quae mandaverat. Veneruntque simul, et congregaverunt seniores Israel. Locutusque est eis Aaron omnia verba Domini, et fecit signa coram eis, et crediderunt. Post haec cum senioribus Israel ingressi sunt ad Pharaonem, et dixerunt ad eum: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificemus Deo nostro. In quo non contrarietas, nec duplicitas intelligenda est. Eo enim ordine forsitan populus educeretur, si Pharao populum dimisisset. Tunc Moyses, secundum Josephum, commemoravit ei quanta fecerat Aegyptiis oppressis ab Aethiopibus, et commemoravit labores, et pericula quae pro eis tulerat, et quod pro eis condignam non acceperit retributionem, pariterque quae sibi contingebant in signa exposuit. Quem rex deridens, servum suum fugitivum vocavit, et pro seditione eum rediisse. Tunc ait rex servis suis: Multus est populus: quanto major si dederitis ei requiem ab operibus? Et praecepit, ne ultra darentur eis paleae ad conficiendos lateres, quae comminutae luto miscebantur, ut solidiores essent lateres, vel lateres potius coquebantur pro lignorum penuria in Aegypto.